E3P36D2
Demonstration 2 of Proposition 36 — Part III
English (Elwes 1883)also show
Latin
Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit eatenus aliquid imaginatur quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei sive circumstantiæ (per propositionem præcedentem) sit præ amore cupidus, ergo (per propositionem 19 hujus) quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q.E.D.